Epistola I ad Corinthos*

Caput 13: Versus 4

Charitas patiens est,etc. Haec sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturae quasi praecipua arma praemisit, patientiam et benignitatem.ORIG.Patientia illata a proximis mala aequanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit.Non aemulatur.Quia non eam aliena felicitas contristat.Non inflatur.Quia non eam sua felicitas attollit.
(* Traductions européennes)